- ARCHIDIACONUS
- ARCHIDIACONUSin Ecclesia Romana tantae dignitatis olim fuit, ut Episcopi Vicarius in Ordine Romano, et Oculus Episcopi, in Ep.Clementis alibique passim appelletur. Eius officium inter alia erat, ut Ecclesiasticum thesaurum, una cum coeteris Ecclesiae Diaconis custodiret atque dispensaret; uti videre est supra in voce Arcae Ecclesiarum. Reliqua exsequitur pluribus Ebo Archiepiscopus Remensis Indicul. de Ministris. Habebant praeterea iurisdictionem suam, quae Audientia Archidiaconi dicitur, l. 5. Capitul. c. 171. sed quasi Officiales Episcopi, uti appellantur Radulfo de Diceto in Imagin. Histor. p. 581. Unde ab eorum sententiis appellabatur ad Episcopum et propterea inter Ordinarios accensentur ab Innocentio III. Pontif. l. 14. Ep. 44. At mores eorum in iustitia adminsitranda tales erant, ut graviter in aevi sui Archidiaconos invehatur Iohannes Sarisberiensis, ut videre est in Ep. eius 156. Imo iam longe antea Archidiaconorum cupiditas notata est, ut ex Capitulari A. C. 744. c. 12. et Addit. 4. Capitul. c. 145. Car. du Fresne observat. Vide quoque infra voce Procuratio, ubi de Richmondiae in Anglia Archidiaconi luxu prodigioso. Interdum vero in Ecclesiis Cathedralibus plures Archidiaconi instituti, iisque sui districtus attributi leguntur, in quibus visitationes suas quotannis exercerent; atque hi a districtuum suorum appellationibus nomen accepêre, vide infra in voce Circumlustrator. Praerogativas Archidiaconorum quod attinet, Archidiaconus Ecclesiae Romanae sedebat coram Pontifice, Baron. A. C. 1097. imo vicarius eiusdem erat in causis Ecclesiasticis, ut ex Ordine Rom. c. 7. de Offic. Archidiaconi et 25. dist. can. liquet. Idem de Iure Datarii officium exercebat, Ibid. ac officiô Magistri Ceremoniarum antiquitus defungebatur. In Ecclesia Anglicana olim Archidiaconi, post Episcopos et Abbates, primum habuêre locum et Decanos ipsos anteivêre: quod hodieque in Ecclesia Galliae Cadurcensi obrinet: alibi vero Decani praecedunt. In Ecclesia Constantinopolitana, in die Crucis Exaltationis induebatur Archidiaconus Sacerdotali casulâ, ut Curopalata notavit; quia tum officium Sacerdotis, ex ordine Exocatacaelorum, obibat, vide infra, et plura hanc in rem apud Car. du Fresne Glossar. et Macros fratres Hierolexic. ut et infra, in voce Protodiaconus. Hinc Archidiaconatus, ipsum Archidiaconi munus; quos feudi iure possessos a Viris saecularibus, etiam tempore Caroli Magni, patet et eius Capitulari 1. A. C. 80. c. 15. Capitulari 4. eiusdem anni c. 2. l. 1. Capitular. 110. et l. 6. c. 266. ubi illud vetitum. Archidiaconatus quoque dati ad firmam, quoad iura spiritualia, meminit Provinciale Ecclesiae Cantuar. l. 5. tit. 4. Vide infra in voce Procuratio. Apud Innocentium III. Pontific. l. 14. Ep. 122. mentio est Archidiaconatûs Mensae, in Ecclesia Pompeiopolitana; cuius curae erat mensa et reditus Capituli eiusdem Ecclesiae. Etiam Archidiaconatus super totam Parochiam Croylandiae, occurrit apud Ingulfum in Histor. Croyland. Cuiusmodi Archidiaconi in Monasteriis dicebantur Archidiaconi Abbatum, ut notat Car. u Fresne: Sed et ipsos Abbates Archidiaconi munere nonnumquam functos esse, legitur apud Lupum Ferrar. Ep. 80. exstatque Charta A. C. 1061. quâ Episcopus Abrincensis Abbatem S. Michaelis in Monte Archidiaconum suum constituit, in dicto Monte, sub certis conditionibus apud Iac. Petitum, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.